post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus
Hierosolymis
est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae
cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens
in his iacebat multitudo magna languentium caecorum
claudorum aridorum expectantium aquae motum
[]
erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in
infirmitate sua
hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum
iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri
respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum
turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego
alius ante me descendit
dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula
et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum
et ambulabat erat autem sabbatum in illo die
dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non
licet tibi tollere grabattum tuum
respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle
grabattum tuum et ambula
interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi
tolle grabattum tuum et ambula
is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset
Iesus enim declinavit turba constituta in loco
postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus
factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui
fecit eum sanum
propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in
sabbato
Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et
ego operor
propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia
non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum
aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam
nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit
haec et Filius similiter facit
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse
facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et
Filius quos vult vivificat
neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit
Filio
ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui
non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit
ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit
sed transit a morte in vitam
amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando
mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et
Filio vitam habere in semet ipso
et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius
hominis est
nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in
monumentis sunt audient vocem eius
et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui
vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico
et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed
voluntatem eius qui misit me
si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est
verum
alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum
est testimonium quod perhibet de me
vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico
ut vos salvi sitis
ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis
exultare ad horam in luce eius
ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae
dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio
testimonium perhibent de me quia Pater me misit
et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me
neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis
et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit
ille huic vos non creditis
scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam
aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me
et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
claritatem ab hominibus non accipio
sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius
venerit in nomine suo illum accipietis
quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem
accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est
qui accuset vos Moses in quo vos speratis
si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me
enim ille scripsit
si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis
credetis